|
Asserendo enim temere quod ille non sensit quem legit, plerumque
incurrit in alia quae illi sententiae contexere nequeat: quae si vera
et certa esse consentit, illud non possit verum esse quod senserat;
fitque in eo, nescio quomodo, ut amando sententiam suam, Scripturae
incipiat offensior esse quam sibi. Quod malum si serpere siverit,
evertetur ex eo. Per fidem enim ambulamus, non per speciem (II
Cor. V, 7); titubabit autem fides, si divinarum Scripturarum
vacillat auctoritas: porro fide titubante, charitas etiam ipsa
languescit. Nam si a fide quisque ceciderit, a charitate etiam
necesse est cadat; non enim potest diligere quod esse non credit:
porro si et credit et diligit, bene agendo et praeceptis morum bonorum
obtemperando efficit, ut etiam speret se ad id quod diligit esse
venturum. Itaque tria haec sunt, quibus et scientia omnis et
prophetia militat, fides, spes, charitas.
|
|