|
42. Sed fidei succedit species , quam videbimus; et spei succedit
beatitudo ipsa, ad quam perventuri sumus: charitas autem etiam istis
decedentibus augebitur potius. Si enim credendo diligimus quod nondum
videmus, quanto magis cum videre coeperimus? et si sperando diligimus
quo nondum pervenimus, quanto magis cum pervenerimus? Inter
temporalia quippe atque aeterna hoc interest, quod temporale aliquid
plus diligitur antequam habeatur, vilescit autem cum advenerit; non
enim satiat animam, cui vera est et certa sedes aeternitas: aeternum
autem ardentius diligitur adeptum, quam desideratum: nulli enim
desideranti conceditur plus de illo existimare quam se habet, ut ei
vilescat cum minus invenerit; sed quantum quisque veniens existimare
potuerit, plus perveniens inventurus est.
|
|