|
3. Res ergo aliae sunt quibus fruendum est, aliae quibus utendum,
aliae quae fruuntur et utuntur. Illae quibus fruendum est, beatos nos
faciunt. Istis quibus utendum est, tendentes ad beatitudinem
adjuvamur, et quasi adminiculamur, ut ad illas quae nos beatos
faciunt, pervenire, atque his inhaerere possimus. Nos vero qui
fruimur et utimur, inter utrasque constituti, si eis quibus utendum
est frui voluerimus, impeditur cursus noster, et aliquando etiam
deflectitur, ut ab his rebus quibus fruendum est obtinendis vel
retardemur, vel etiam revocemur, inferiorum amore prae pediti.
|
|