|
43. Homo itaque fide, spe et charitate subnixus, eaque inconcusse
retinens, non indiget Scripturis nisi ad alios instruendos. Itaque
multi per haec tria etiam in solitudine sine codicibus vivunt. Unde in
illis arbitror jam impletum esse quod dictum est: Sive prophetiae
evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia evacuabitur.
Quibus tamen quasi machinis tanta fidei et spei et charitatis in eis
surrexit instructio, ut perfectum aliquid tenentes, ea quae sunt ex
parte non quaerant: perfectum sane, quantum in hac vita potest; nam
in comparatione futurae vitae nullius justi et sancti est vita ista
perfecta. Ideo manent, inquit, fides, spes, charitas; tria haec:
major autem horum est charitas (I Cor. XIII, 8, 13); quia
et cum quisque ad aeterna pervenerit, duobus istis decedentibus
charitas auctior et certior permanebit.
|
|