|
44. Quapropter, cum quisque cognoverit finem praecepti esse
charitatem, de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta
(I Tim. I, 5), omnem intellectum divinarum Scripturarum ad
ista tria relaturus, ad tractationem illorum Librorum securus
accedat. Cum enim diceret, charitas, addidit, de corde puro, ut
nihil aliud quam id quod diligendum est, diligatur. Conscientiam vero
bonam conjunxit propter spem: ille enim se ad id quod credit et diligit
perventurum esse desperat, cui malae conscientiae scrupulus inest.
Tertio, et fide, inquit, non ficta. Si enim fides nostra mendacio
caruerit, tunc et non diligimus quod non est diligendum, et recte
vivendo id speramus, ut nullo modo spes nostra fallatur. Propterea de
rebus continentibus fidem, quantum pro tempore satis esse arbitratus
sum, dicere volui, quia in aliis voluminibus, sive per alios sive per
nos multa jam dicta sunt. Modus itaque sit iste libri hujus. Caetera
de signis, quantum Dominus dederit, disseremus.
|
|