|
4. Frui enim est amore alicui rei inhaerere propter seipsam. Uti
autem, quod in usum venerit ad id quod amas obtinendum referre, si
tamen amandum est. Nam usus illicitus, abusus potius vel abusio
nominandus est. Quomodo ergo, si essemus peregrini, qui beate vivere
nisi in patria non possemus, eaque peregrinatione utique miseri et
miseriam finire cupientes, in patriam redire vellemus, opus esset vel
terrestribus vel marinis vehiculis quibus utendum esset ut ad patriam,
qua fruendum erat, pervenire valeremus; quod si amoenitates itineris,
et ipsa gestatio vehiculorum nos delectaret, et conversi ad fruendum
his quibus uti debuimus, nollemus cito viam finire, et perversa
suavitate implicati alienaremur a patria, cujus suavitas faceret
beatos: sic in hujus mortalitatis vita peregrinantes a Domino (II
Cor. V, 6), si redire in patriam volumus, ubi beati esse
possimus, utendum est hoc mundo, non fruendum; ut invisibilia Dei,
per ea quae facta sunt, intellecta conspiciantur (Rom. I, 26),
hoc est, ut de corporalibus temporalibusque rebus aeterna et
spiritualia capiamus.
|
|