|
5. Res igitur quibus fruendum est, Pater et Filius et Spiritus
sanctus, eademque Trinitas, una quaedam summa res, communisque
omnibus fruentibus ea; si tamen res et non rerum omnium causa sit, si
tamen et causa. Non enim facile nomen quod tantae excellentiae
conveniat potest inveniri, nisi quod melius ita dicitur Trinitas
haec, unus Deus ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia (Rom.
XI, 36). Ita Pater et Filius et Spiritus sanctus, et
singulus quisque horum Deus, et simul omnes unus Deus; et singulus
quisque horum plena substantia, et simul omnes una substantia. Pater
nec Filius est nec Spiritus sanctus, Filius nec Pater est nec
Spiritus sanctus, Spiritus sanctus nec Pater est nec Filius; sed
Pater tantum Pater, et Filius tantum Filius, et Spiritus sanctus
tantum Spiritus sanctus. Eadem tribus aeternitas, eadem
incommutabilitas, eadem majestas, eadem potestas. In Patre unitas,
in Filio aequalitas, in Spiritu sancto unitatis aequalitatisque
concordia: et tria haec unum omnia propter Patrem, aequalia omnia
propter Filium, connexa omnia propter Spiritum sanctum.
|
|