|
6. Diximusne aliquid et sonuimus aliquid dignum Deo? Imo vero
nihil me aliud quam dicere voluisse sentio: si autem dixi, non hoc est
quod dicere volui. Hoc unde scio, nisi quia Deus ineffabilis est;
quod autem a me dictum est, si ineffabile esset, dictum non esset?
Ac per hoc ne ineffabilis quidem dicendus est Deus, quia et hoc cum
dicitur, aliquid dicitur. Et fit nescio quae pugna verborum, quoniam
si illud est ineffabile, quod dici non potest, non est ineffabile quod
vel ineffabile dici potest. Quae pugna verborum silentio cavenda
potius quam voce pacanda est. Et tamen Deus, cum de illo nihil digne
dici possit, admisit humanae vocis obsequium, et verbis nostris in
laude sua gaudere nos voluit. Nam inde est et quod dicitur Deus.
Non enim revera in strepitu istarum duarum syllabarum ipse
cognoscitur; sed tamen omnes latinae linguae scios , cum aures eorum
sonus iste tetigerit, movet ad cogitandam excellentissimam quamdam
immortalemque naturam.
|
|