|
7. Nam cum ille unus cogitatur deorum Deus, ab his etiam qui alios
et suspicantur et vocant et colunt deos sive in coelo sive in terra,
ita cogitatur, ut aliquid quo nihil melius sit atque sublimius illa
cogitatio conetur attingere. Sane quoniam diversis moventur bonis,
partim eis quae ad corporis sensum, partim eis quae ad animi
intelligentiam pertinent; illi qui dediti sunt corporis sensibus, aut
ipsum coelum, aut quod in coelo fulgentissimum vident, aut ipsum
mundum, Deum deorum esse arbitrantur: aut, si extra mundum ire
contendunt, aliquid lucidum imaginantur, idque vel infinitum, vel ea
forma quae optima videtur, inani suspicione constituunt, aut humani
corporis figuram cogitant, si eam caeteris anteponunt. Quod si unum
Deum deorum esse non putant, et potius multos aut innumerabiles
aequalis ordinis deos; etiam eos tamen prout cuique aliquid corporis
videtur excellere, ita figuratos animo tenent. Illi autem qui per
intelligentiam pergunt videre quod Deus est, omnibus eum naturis
visibilibus et corporalibus, intelligibilibus etiam et spiritualibus,
omnibus mutabilibus praeferunt. Omnes tamen certatim pro excellentia
Dei dimicant; nec quisquam inveniri potest qui hoc Deum credat esse
quo melius aliquid est. Itaque hoc omnes Deum consentiunt esse, quod
caeteris rebus omnibus anteponunt.
|
|