|
8. Et quoniam omnes qui de Deo cogitant, vivum aliquid cogitant,
illi soli possunt non absurda et indigna existimare de Deo, qui vitam
ipsam cogitant, et quaecumque illis forma occurrerit corporis, eam
vita vivere vel non vivere statuunt, et viventem non viventi
anteponunt; eamque ipsam viventem corporis formam, quantalibet luce
praefulgeat, quantalibet magnitudine praeemineat, quantalibet
pulchritudine ornetur, aliud esse ipsam, aliud vitam qua vegetatur
intelligunt, eamque illi moli quae ab illa vegetatur et animatur,
dignitate incomparabili praeferunt. Deinde ipsam vitam pergunt
inspicere, et si eam sine sensu vegetantem invenerint, qualis est
arborum, praeponunt eis sentientem, qualis est pecorum; et huic
rursus intelligentem, qualis est hominum. Quam cum adhuc mutabilem
viderint, etiam huic aliquam incommutabilem coguntur praeponere, illam
scilicet vitam quae non aliquando desipit, aliquando sapit, sed est
potius ipsa Sapientia. Sapiens enim mens, id est, adepta
sapientiam, antequam adipisceretur non erat sapiens; at vero ipsa
Sapientia nec fuit unquam insipiens, nec esse unquam potest. Quam si
non viderent, nullo modo plena fiducia vitam incommutabiliter sapientem
commutabili vitae anteponerent. Ipsam quippe regulam veritatis, qua
illam clamant esse meliorem, incommutabilem vident; nec uspiam nisi
supra suam naturam vident, quandoquidem se vident mutabiles.
|
|