|
Jam de signis verbisque Scripturae sacrae sermonem instituit
Augustinus, ostenditque hujus germanum sensum plerumque ideo non
percipi, quia signa illa aut ignota sunt, aut ambigua. Quapropter
prolato in primis divinorum Librorum canone, declarare pergit quarum
potissimum linguarum peritia, quaenamve disciplinae ac scientiae
conferant ad illam signorum ignorantiam removendam. Ubi data occasione
de repudiandis superstitiosis artibus et doctrinis strictim, sed
prounde disputat. Quemadmodum etiam animo comparatus is esse debeat,
qui operam studio Scripturarum navaturus sit, declarat sub initium et
ad finem libri.
|
|