|
15. Duabus autem causis non intelliguntur quae scripta sunt, si aut
ignotis, aut ambiguis signis obteguntur. Sunt autem signa vel
propria, vel translata. Propria dicuntur, cum his rebus
significandis adhibentur, propter quas sunt instituta; sicut dicimus
bovem, cum intelligimus pecus , quod omnes nobiscum latinae linguae
homines hoc nomine vocant. Translata sunt, cum et ipsae res quas
propriis verbis significamus, ad aliud aliquid significandum
usurpantur: sicut dicimus bovem, et per has duas syllabas intelligimus
pocus quod isto nomine appellari solet; sed rursus per illud pecus
intelligimus evangelistam, quem significavit Scriptura, interpretante
Apostolo, dicens, Bovem triturantem non infrenabis (I Cor.
IX, 9).
|
|