|
16. Contra ignota signa propria magnum remedium est linguarum
cognitio. Et latinae quidem linguae homines, quos nunc instruendos
suscepimus, duabus aliis ad Scripturarum divinarum cognitionem opus
habent, hebraea scilicet et graeca; ut ad exemplaria praecedentia
recurratur, si quam dubitationem attulerit latinorum interpretum
infinita varietas. Quanquam et hebraea verba non interpretata saepe
inveniamus in libris, sicut Amen, et Alleluia, et Racha, et
Hosanna, et si qua sunt alia: quorum partim propter sanctiorem
auctoritatem, quamvis interpretari potuissent, servata est
antiquitas, sicut est Amen, et Alleluia; partim vero in aliam
linguam transferri non potuisse dicuntur, sicut alia duo quae
posuimus. Sunt enim quaedam verba certarum linguarum, quae in usum
alterius linguae per interpretationem transire non possint. Et hoc
maxime interjectionibus accidit, quae verba motum animi significant
potius, quam sententiae conceptae ullam particulam; nam et haec duo
talia esse perhibentur: dicunt enim Racha indignantis esse vocem,
Hosanna laetantis. Sed non propter haec pauca, quae notare atque
interrogare facillimum est, sed propter diversitates, ut dictum est,
interpretum, illarum linguarum est cognitio necessaria. Qui enim
Scripturas ex hebraea lingua in graecam verterunt, numerari possunt;
latini autem interpretes nullo modo. Ut enim cuique primis fidei
temporibus in manus venit codex graecus, et aliquantulum facultatis
sibi utriusque linguae habere videbatur, ausus est interpretari,
|
|