|
17. Quae quidem res plus adjuvit intelligentiam, quam impedivit,
si modo legentes non sint negligentes. Nam nonnullas obscuriores
sententias plurium codicum saepe manifestavit inspectio, sicut illud
Isaiae prophetae unus interpres ait, Et domesticos seminis tui ne
despexeris; alius autem ait, Et carnem tuam ne despexeris (Isai.
LVIII, 7): uterque sibimet invicem attestatus est. Namque
alter ex altero exponitur, quia et caro posset accipi proprie, ut
corpus suum quisque ne despiceret, se putaret admonitum; et domestici
seminis translate, Christiani possent intelligi, ex eodem verbi
semine nobiscum spiritualiter nati: nunc autem collato interpretum
sensu, probabilior occurrit sententia proprie de consanguineis non
despiciendis esse praeceptum, quoniam domesticos seminis cum ad carnem
retuleris, consanguinei potissimum occurrunt; unde esse arbitror illud
Apostoli quod ait, Si quo modo ad aemulationem adducere potuero
carnem meam, ut salvos faciam aliquos ex illis (Rom. XI, 14);
id est, ut aemulando eos qui crediderant, et ipsi crederent. Carnem
enim suam dixit Judaeos, propter consanguinitatem. Item illud
ejusdem Isaiae prophetae, Nisi credideritis, non intelligetis;
alius interpretatus est, Nisi credideritis, non permanebitis
(Isai. VII, 9): quis horum verba secutus sit, nisi exemplaria
linguae praecedentis legantur, incertum est. Sed tamen ex utroque
magnum aliquid insinuatur scienter legentibus. Difficile est enim ita
diversos a se interpretes fieri, ut non se aliqua vicinitate
contingant. Ergo, quoniam intellectus in specie sempiterna est,
fides vero in rerum temporalium quibusdam cunabulis quasi lacte alit
parvulos; nunc autem per fidem ambulamus, non per speciem (II
Cor. V, 7); nisi autem per fidem ambulaverimus, ad speciem
pervenire non poterimus quae non transit, sed permanet, per
intellectum purgatum nobis cohaerentibus veritati: propterea ille ait,
Nisi credideritis, non permanebitis; ille vero, Nisi credideritis,
non intelligetis.
18. Et ex ambiguo linguae praecedentis plerumque interpres
fallitur, cui non bene nota sententia est, et eam significationem
transfert, quae a sensu scriptoris penitus aliena est: sicut quidam
codices habent, Acuti pedes eorum ad effundendum sanguinem; OXYS
enim et acutum apud Graecos, et velocem significat. Ille ergo vidit
sententiam, qui transtulit, Veloces pedes eorum ad effundendum
sanguinem (Psal. XIII, 3); ille autem alius ancipiti signo in
aliam partem raptus erravit. Et talia quidem non obscura, sed falsa
sunt: quorum alia conditio est; non enim intelligendos, sed
emendandos tales codices potius praecipiendum est. Hinc est etiam
illud, quoniam MOSKOS graece vitulas dicitur,
MOSKEYMATA quidam non intellexerunt esse plantationes, et
vitulamina interpretati sunt: qui error tam multos codices
praeoccupavit, ut vix inveniatur aliter scriptum; et tamen sententia
manifestissima est, quia clarescit consequentibus verbis: namque,
Adulterinae plantationes non dabunt radices altas (Sap. IV,
3), convenientius dicitur quam, vitulamina, quae pedibus in terra
gradiuntur, et non haerent radicibus. Hanc translationem in eo loco
etiam caetera contexta custodiunt.
|
|