|
19. Sed quoniam et quae sit ipsa sententia, quam plures interpretes
pro sua quisque facultate atque judicio conantur eloqui, non apparet,
nisi in ea lingua inspiciatur quam interpretantur; et plerumque a sensu
auctoris devius aberrat interpres, si non sit doctissimus: aut
linguarum illarum, ex quibus in latinam Scriptura pervenit, petenda
cognitio est; aut habendae interpretationes eorum qui se verbis nimis
obstrinxerunt; non quia sufficiunt, sed ut ex eis veritas vel error
detegatur aliorum , qui non magis verba quam sententias interpretando
sequi maluerunt. Nam non solum verba singula, sed etiam locutiones
saepe transferuntur, quae omnino in latinae linguae usum, si quis
consuetudinem veterum qui latine locuti sunt, tenere voluerit,
transire non possunt. Quae aliquando intellectui nihil adimunt, sed
offendunt tamen eos qui plus delectantur rebus, cum etiam in earum
signis sua quaedam servatur integritas. Nam soloecismus qui dicitur,
nihil aliud est quam cum verba non ea lege sibi coaptantur, qua
coaptaverunt qui priores nobis non sine auctoritate aliqua locuti sunt.
Utrum enim Inter homines, an, Inter hominibus dicatur, ad rerum
non pertinet cognitorem. Item barbarismus quid aliud est, nisi verbum
non eis litteris vel sono enuntiatum, quo ab eis qui latine ante nos
locuti sunt, enuntiari solet? Utrum enim Ignoscere producta an
correpta tertia syllaba dicatur, non multum curat qui peccatis suis
Deum ut ignoscat petit, quolibet modo illud verbum sonare potuerit.
Quid est ergo integritas locutionis, nisi alienae consuetudinis
conservatio, loquentium veterum auctoritate firmatae.
20. Sed tamen eo magis inde offenduntur homines, quo infirmiores
sunt; et eo sunt infirmiores, quo doctiores videri volunt, non rerum
scientia qua aedificamur, sed signorum qua non inflari omnino difficile
est, cum et ipsa rerum scientia saepe cervicem erigat, nisi dominico
reprimatur jugo. Quid enim obest intellectori, quod ita scriptum
est: Quae est terra in qua isti insidunt super eam, si bona est an
nequam; et quae sunt civitates in quibus ipsi inhabitant in ipsis
(Num. XIII, 20)? Quam locutionem magis alienae linguae esse
arbitror, quam sensum aliquem altiorem. Illud etiam quod jam auferre
non possumus de ore cantantium populorum, Super ipsum autem floriet
sanctificatio mea (Psal. CXXXI, 18), nihil profecto
sententiae detrahit: auditor tamen peritior mallet hoc corrigi, ut non
floriet, sed florebit diceretur; nec quidquam impedit correctionem,
nisi consuetudo cantantium. Ista ergo facile etiam contemni possunt,
si quis ea cavere noluerit, quae sano intellectui nihil detrahunt. At
vero illud quod ait Apostolus, Quod stultum est Dei, sapientius est
hominibus; et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I
Cor. I, 25): si quis in eo graecam locutionem servare
voluisset, ut diceret, Quod stultum est Dei, sapientius est
hominum; et quod infirmum est Dei, fortius est hominum; iret quidem
vigilantis lectoris intentio in sententiae veritatem, sed tamen aliquis
tardior aut non intelligeret, aut etiam perverse intelligeret. Non
enim tantum vitiosa locutio est in latina lingua talis, verum et in
ambiguitatem cadit; ut quasi hominum stultum vel hominum infirmum
sapientius vel fortius videatur esse quam Dei. Quanquam et illud,
sapientius est hominibus, non caret ambiguo, etiamsi soloecismo
caret. Utrum enim his hominibus ab eo quod est, Huic homini; an his
hominibus ab eo quod est, Ab hoc homine, dictum sit, non apparet
nisi illuminatione sententiae. Melius itaque dicitur, Sapientius est
quam homines, et fortius est quam homines.
|
|