|
21. De ambiguis autem signis post loquemur; nunc de incognitis
agimus, quorum duae formae sunt, quantum ad verba pertinet. Namque
aut ignotum verbum facit haerere lectorem, aut ignota locutio. Quae
si ex alienis linguis veniunt, aut quaerenda sunt ab earum linguarum
hominibus, aut eaedem linguae, si et otium est et ingenium,
ediscendae, aut plurium interpretum consulenda collatio est. Si autem
ipsius linguae nostrae aliqua verba locutionesque ignoramus, legendi
consuetudine audiendique innotescunt. Nulla sane sunt magis mandanda
memoriae, quam illa verborum locutionumque genera quae ignoramus; ut
cum vel peritior occurrerit de quo quaeri possint, vel talis lectio
quae vel ex praecedentibus vel consequentibus vel utrisque ostendat quam
vim habeat, quidve significet quod ignoramus, facile adjuvante memoria
possimus advertere et discere. Quanquam tanta est vis consuetudinis
etiam ad discendum, ut qui in Scripturis sanctis quodammodo nutriti
educatique sunt, magis alias locutiones mirentur, easque minus latinas
putent, quam illas quas in Scripturis didicerunt, neque in latinae
linguae auctoribus reperiuntur. Plurimum hic quoque juvat interpretum
numerositas collatis codicibus inspecta atque discussa; tantum absit
falsitas: nam codicibus emendandis primitus debet invigilare solertia
eorum qui Scripturas divinas nosse desiderant, ut emendatis non
emendati cedant, ex uno duntaxat interpretationis genere venientes.
|
|