|
22. In ipsis autem interpretationibus, Itala caeteris
praeferatur; nam est verborum tenacior cum perspicuitate sententiae.
Et latinis quibuslibet emendandis, graeci adhibeantur, in quibus
Septuaginta interpretum, quod ad Vetus Testamentum attinet,
excellit auctoritas ; qui jam per omnes peritiores Ecclesias tanta
praesentia sancti Spiritus interpretati esse dicuntur, ut os unum tot
hominum fuerit. Qui si, ut fertur, multique non indigni fide
praedicant , singuli cellis etiam singulis separati cum interpretati
essent, nihil in alicujus eorum codice inventum est quod non iisdem
verbis eodemque verborum ordine inveniretur in caeteris; quis huic
auctoritati conferre aliquid, nedum praeferre audeat? Si autem
contulerunt ut una omnium communi tractatu judicioque vox fieret, nec
sic quidem quemquam unum hominem qualibet peritia, ad emendandum tot
seniorum doctorumque consensum aspirare oportet aut decet. Quamobrem,
etiamsi aliquid aliter in hebraeis exemplaribus invenitur quam isti
posuerunt, cedendum esse arbitror divinae dispensationi quae per eos
facta est, ut libri quos gens Judaea caeteris populis, vel religione
vel invidia prodere nolebat, credituris per Dominum Gentibus ministra
regis Ptolemaei potestate tanto ante proderentur. Itaque fieri potest
ut sic illi interpretati sint, quemadmodum congruere Gentibus ille qui
eos agebat, et qui unum os omnibus fecerat, Spiritus sanctus
judicavit. Sed tamen, ut superius dixi, horum quoque interpretum qui
verbis tenacius inhaeserunt, collatio non est inutilis ad explanandam
saepe sententiam. Latini ergo, ut dicere coeperam, codices Veteris
Testamenti, si necesse fuerit, graecorum auctoritate emendandi sunt,
et eorum potissimum qui cum Septuaginta essent, ore uno interpretati
esse perhibentur. Libros autem Novi Testamenti, si quid in latinis
varietatibus titubat, graecis cedere oportere non dubium est, et
maxime qui apud Ecclesias doctiores et diligentiores reperiuntur.
|
|