|
23. In translatis vero signis si qua forte ignota cogunt haerere
lectorem, partim linguarum notitia, partim rerum, investiganda sunt.
Aliquid enim ad similitudinem valet, et procul dubio secretum quiddam
insinuat Siloa piscina, ubi faciem lavare jussus est cui oculos
Dominus luto de sputo facto inunxerat (Joan. IX, 7): quod
tamen nomen linguae incognitae, nisi Evangelista interpretatus esset,
tam magnus intellectus lateret. Sic etiam multa, quae ab auctoribus
eorumdem Librorum interpretata non sunt, nomina hebraea, non est
dubitandum habere non parvam vim atque adjutorium ad solvenda aenigmata
Scripturarum, si quis ea possit interpretari: quod nonnulli ejusdem
linguae periti viri, non sane parvum beneficium posteris contulerunt,
qui separata de Scripturis eadem omnia verba interpretati sunt; et
quid sit Adam, quid Eva, quid Abraham, quid Moyses; sive etiam
locorum nomina, quid sit Jerusalem, vel Sion, vel Jericho, vel
Sina, vel Libanus, vel Jordanis; vel quaecumque alia in illa
lingua nobis sunt incognita nomina: quibus apertis et interpretatis,
multae in Scripturis figuratae locutiones manifestantur.
24. Rerum autem ignorantia facit obscuras figuratas locutiones, cum
ignoramus vel animantium, vel lapidum, vel herbarum naturas,
aliarumve rerum, quae plerumque in Scripturis similitudinis alicujus
gratia ponuntur. Nam et de serpente quod notum est, totum corpus eum
pro capite objicere ferientibus, quantum illustrat sensum illum, quo
Dominus jubet astutos nos esse sicut serpentes (Matth. X, 16);
ut scilicet pro capite nostro, quod est Christus, corpus potius
persequentibus offeramus, ne fides christiana tanquam necetur in
nobis, si parcentes corpori negemus Deum! vel illud, quod per
cavernae angustias coarctatus, deposita veteri tunica vires novas
accipere dicitur, quantum concinit ad imitandam ipsam serpentis
astutiam, exuendumque ipsum veterem hominem, sicut Apostolus dicit,
ut induamur novo (Ephes. IV, 22, 24; Coloss. III, 9,
10); et exuendum per angustias, dicente Domino, Intrate per
angustam portam (Matth. VII, 13)! Ut ergo notitia naturae
serpentis illustrat multas similitudines quas de hoc animante dare
Scriptura consuevit; sic ignorantia nonnullorum animalium quae non
minus per similitudines commemorat, impedit plurimum intellectorem .
Sic lapidum, sic herbarum, vel quaecumque tenentur radicibus. Nam
et carbunculi notitia, quod lucet in tenebris, multa illuminat etiam
obscura librorum, ubicumque propter similitudinem ponitur; et
ignorantia berylli vel adamantis claudit plerumque intelligentiae
fores. Nec aliam ob causam facile est intelligere pacem perpetuam
significari oleae ramusculo, quem rediens ad arcam columba pertulit
(Gen. VIII, 11), nisi quia novimus et olei lenem contactum
non facile alieno humore corrumpi, et arborem ipsam frondere
perenniter. Multi autem propter ignorantiam hyssopi, dum nesciunt
quam vim habeat, vel ad purgandum pulmonem, vel, ut dicitur, ad saxa
radicibus penetranda, cum sit herba brevis atque humilis, omnino
invenire non possunt quare sit dictum, Asperges me hyssopo, et
mundabor (Psal. L, 9).
25. Numerorum etiam imperitia multa facit non intelligi, translate
ac mystice posita in Scripturis. Ingenium quippe, ut ita dixerim,
ingenuum non potest non moveri quid sibi velit quod et Moyses, et
Elias, et ipse Dominus quadraginta diebus jejunaverunt (Exod.
XXIV, 18; III Reg. XIX, 8; et Matth. IV, 2).
Cujus actionis figuratus quidam nodus, nisi hujus numeri cognitione et
consideratione, non solvitur. Habet enim denarium quater, tanquam
cognitionem omnium rerum intextam temporibus. Quaternario namque
numero et diurna et annua curricula peraguntur: diurna matutinis,
meridianis, vespertinis, nocturnisque horarum spatiis; annua vernis,
aestivis, autumnalibus, hiemalibusque mensibus. A temporum autem
delectatione dum in temporibus vivimus, propter aeternitatem in qua
vivere volumus, abstinendum et jejunandum est: quamvis temporum
cursibus ipsa nobis insinuetur doctrina contemnendorum temporum et
appetendorum aeternorum. Porro autem denarius numerus Creatoris atque
creaturae significat scientiam: nam trinitas Creatoris est,
septenarius autem numerus creaturam indicat, propter vitam et corpus.
Nam in illa tria sunt, unde etiam toto corde, tota anima, tota mente
diligendus est Deus (Id. XXII, 37); in corpore autem
quatuor manifestissima apparent, quibus constat, elementa. In hoc
ergo denario dum temporaliter nobis insinuatur, id est, quater
ducitur, caste et continenter, a temporum delectatione vivere, hoc
est quadraginta diebus jejunare monemur. Hoc Lex, cujus persona est
in Moyse, hoc Prophetia, cujus personam gerit Elias, hoc ipse
Dominus monet; qui tanquam testimonium habens ex Lege et Prophetis,
medius inter illos in monte, tribus discipulis videntibus atque
stupentibus, claruit (Id., XVII, 2, 3). Deinde ita
quaeritur quomodo quinquagenarius de quadragenario numero existat, qui
non mediocriter in nostra religione sacratus est propter Pentecosten
(Act. II), et quomodo ter ductus propter tria tempora, ante
Legem, sub Lege, sub Gratia, vel propter nomen Patris, et
Filii, et Spiritus sancti, adjuncta eminentius ipsa Trinitate, ad
purgatissimae Ecclesiae mysterium referatur, perveniatque ad centum
quinquaginta tres pisces, quos retia post resurrectionem Domini in
dexteram partem missa ceperunt (Joan. XXI, 11). Ita multis
aliis atque aliis numerorum formis quaedam similitudinum in sanctis
Libris secreta ponuntur, quae propter numerorum imperitiam legentibus
clausa sunt.
26. Non pauca etiam claudit atque obtegit nonnullarum rerum
musicarum ignorantia. Nam et de psalterii et citharae differentia,
quidam non inconcione aliquas rerum figuras aperuit: et decem chordarum
psalterium (Psal. XXXII, 2; et Psal. XCI, 4), non
importune inter doctos quaeritur utrum habeat aliquam musicae legem,
quae ad tantum nervorum numerum cogat; an vero, si non habet, eo ipso
magis sacrate accipiendus sit ipse numerus, vel propter decalogum
Legis, de quo item numero si quaeratur, nonnisi ad Creatorem
creaturamque referendus est, vel propter superius expositum ipsum
denarium. Et ille numerus aedificationis templi, qui commemoratur in
Evangelio, quadraginta scilicet et sex annorum (Joan. II,
20), nescio quid musicum sonat; et relatus ad fabricam Dominici
corporis, propter quam templi mentio facta est, cogit nonnullos
haereticos confiteri Filium Dei non falso, sed vero et humano corpore
indutum: et numerum quippe et musicam plerisque locis in sanctis
Scripturis honorabiliter posita invenimus.
|
|