|
27. Non enim audiendi sunt errores gentilium superstitionum, qui
novem Musas Jovis et Memoriae filias esse finxerunt. Refellit eos
Varro, quo nescio utrum apud eos quisquam talium rerum doctior vel
curiosior esse possit. Dicit enim civitatem nescio quam, non enim
nomen recolo, locasse apud tres artifices terna simulacra Musarum,
quod in templo Apollinis donum poneret, ut quisquis artificum
pulchriora formasset, ab illo potissimum electa emeret. Itaque
contigisse ut opera sua quoque illi artifices aeque pulchra
explicarent, et placuisse civitati omnes novem, atque omnes esse
emptas, ut in Apollinis templo dedicarentur; quibus postea dicit
Hesiodum poetam imposuisse vocabula. Non ergo Jupiter novem Musas
genuit, sed tres fabri ternas creaverunt. Tres autem non propterea
illa civitas locaverat, quia in somnis eas viderat, aut tot se
cujusquam illorum oculis demonstraverant; sed quia facile erat
animadvertere omnem sonum, quae materies cantilenarum est, triformem
esse natura. Aut enim voce editur, sicuti eorum est qui faucibus sine
organo canunt; aut flatu, sicut tubarum et tibiarum; aut pulsu,
sicut in citharis et tympanis, et quibuslibet aliis quae percutiendo
canora sunt.
|
|