|
28. Sed sive ita se habeat quod Varro retulit, sive non ita; nos
tamen non propter superstitionem profanorum debemus musicam fugere, si
quid inde utile ad intelligendas sanctas Scripturas rapere potuerimus;
nec ad illorum theatricas nugas converti, si aliquid de citharis et de
organis, quod ad spiritualia capienda valeat, disputemus. Neque enim
et litteras discere non debuimus, quia earum repertorem dicunt esse
Mercurium; aut quia justitiae virtutique templa dedicarunt, et quae
corde gestanda sunt in lapidibus adorare maluerunt, propterea nobis
justitia virtusque fugienda est: imo vero quisquis bonus verusque
christianus est, Domini sui esse intelligat, ubicumque invenerit
veritatem, quam confitens et agnoscens, etiam in Litteris sacris
superstitiosa figmenta repudiet; doleatque homines atque caveat, qui
cognoscentes Deum, non ut Deum glorificaverunt, aut gratias
egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est cor
insipiens eorum: dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt,
et immutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis
corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium
(Rom. I, 21 sqq.).
|
|