|
1. Quoniam de rebus cum scriberem, praemisi commonens ne quis in eis
attenderet nisi quod sunt, non etiam si quid aliud praeter se
significant; vicissim de signis disserens hoc dico, ne quis in eis
attendat quod sunt, sed potius quod signa sunt, id est, quod
significant. Signum est enim res, praeter speciem quam ingerit
sensibus, aliud aliquid ex se faciens in cogitationem venire: sicut
vestigio viso, transisse animal cujus vestigium est, cogitamus; et
fumo viso, ignem subesse cognoscimus; et voce animantis audita,
affectionem animi ejus advertimus; et tuba sonante, milites vel
progredi se , vel regredi, et si quid aliud pugna postulat, oportere
noverunt.
2. Signorum igitur alia sunt naturalia, alia data. Naturalia
sunt, quae sine voluntate atque ullo appetitu significandi, praeter se
aliquid aliud ex se cognosci faciunt, sicuti est fumus significans
ignem. Non enim volens significare id facit, sed rerum expertarum
animadversione et notatione cognoscitur ignem subesse, etiam si fumus
solus appareat. Sed et vestigium transeuntis animantis ad hoc genus
pertinet: et vultus irati seu tristis affectionem animi significat,
etiam nulla ejus voluntate qui aut iratus aut tristis est; aut si quis
alius motus animi vultu indice proditur, etiam nobis non id agentibus
ut prodatur. Sed de hoc toto genere nunc disserere non est
propositum. Quoniam tamen incidit in partitionem nostram, praeteriri
omnino non potuit; atque id hactenus notatum esse suffecerit.
|
|