|
30. Superstitiosum est quidquid institutum est ab hominibus ad
facienda et colenda idola pertinens, vel ad colendam sicuti Deum
creaturam partemve ullam creaturae; vel ad consultationes et pacta
quaedam significationum cum daemonibus placita atque foederata, qualia
sunt molimina magicarum artium, quae quidem commemorare potius quam
docere assolent poetae. Ex quo genere sunt, sed quasi licentiore
vanitate, aruspicum et augurum libri. Ad hoc genus pertinent omnes
etiam ligaturae atque remedia, quae medicorum quoque disciplina
condemnat, sive in praecantationibus, sive in quibusdam notis quos
characteres vocant, sive in quibusque rebus suspendendis atque
illigandis, vel etiam aptandis quodammodo, non ad temperationem
corporum, sed ad quasdam significationes aut occultas, aut etiam
manifestas; quae mitiore nomine physica vocant, ut quasi non
superstitione implicare, sed natura prodesse videantur: sicut sunt
inaures in summo aurium singularum, aut de struthionum ossibus ansulae
in digitis, aut cum tibi dicitur singultienti, ut dextera manu
sinistrum pollicem teneas.
31. His adjunguntur millia inanissimarum observationum, si membrum
aliquod salierit, si junctim ambulantibus amicis lapis, aut canis,
aut puer medius intervenerit: atque illud quod lapidem calcant,
tanquam diremptorem amicitiae, minus molestum est, quam quod
innocentem puerum colapho percutiunt, si pariter ambulantibus
intercurrit. Sed bellum est quod aliquando pueri vindicantur a
canibus: nam plerumque tam superstitiosi sunt quidam, ut etiam canem
qui medius intervenerit, ferire audeant, non impune; namque a vano
remedio cito ille interdum percussorem suum ad verum medicum mittit.
Hinc sunt etiam illa, limen calcare cum ante domum suam transit;
redire ad lectum, si quis dum se calceat sternutaverit; redire domum,
si procedens offenderit; cum vestis a soricibus roditur, plus tremere
suspicione futuri mali, quam praesens damnum dolere. Unde illud
eleganter dictum est Catonis, qui cum esset consultus a quodam, qui
sibi a soricibus erosas caligas diceret; respondit non esse illud
monstrum, sed vere monstrum habendum fuisse, si sorices a caligis
roderentur.
|
|