|
32. Neque illi ab hoc genere perniciosae superstitionis segregandi
sunt, qui genethliaci, propter natalium dierum considerationes, nunc
autem vulgo mathematici vocantur. Nam et ipsi quamvis veram stellarum
positionem, cum quisque nascitur, consectentur, et aliquando etiam
pervestigent; tamen quod inde conantur vel actiones nostras vel
actionum eventa praedicere, nimis errant, et vendunt imperitis
hominibus miserabilem servitutem. Nam quisque liber ad hujusmodi
mathematicum cum ingressus fuerit, dat pecuniam ut servus inde exeat
aut Martis, aut Veneris, vel potius omnium siderum; quibus illi qui
primi erraverunt, erroremque posteris propinaverunt, vel bestiarum
propter similitudinem, vel hominum ad ipsos homines honorandos
imposuerunt vocabula. Non enim mirandum est, cum etiam propioribus
recentioribusque temporibus, sidus quod appellamus Luciferum, honori
et nomini Caesaris Romani dicare conati sunt . Et fortasse factum
esset atque isset in vetustatem, nisi avia ejus Venus praeoccupasset
hoc nominis praedium; neque jure ullo ad haeredes trajiceret, quod
nunquam viva possederat aut possidendum petiverat. Nam ubi vacabat
locus, neque alicujus priorum mortuorum honore tenebatur, factum est
quod in rebus talibus fieri solet. Pro quintili enim et sextili
mensibus, Julium atque Augustum vocamus, de honoribus hominum Julii
Caesaris et Augusti Caesaris nuncupatos; ut facile qui voluerit
intelligat etiam illa sidera prius sine his nominibus coelo vagata
esse: mortuis autem illis quorum honorare memoriam vel coacti sunt
homines regia potestate, vel placuit humana vanitate, nomina eorum
imponentes sideribus, eos ipsos sibi mortuos in coelum levare
videbantur. Sed quodlibet vocentur ab hominibus, sunt tamen sidera,
quae Deus instituit et ordinavit ut voluit; et est certus motus
illorum, quo tempora distinguuntur atque variantur. Quem motum
notare, cum quisque nascitur, quo modo se habeat, facile est, per
eorum inventas conscriptasque regulas, quos sancta Scriptura
condemnat, dicens: Si enim tantum potuerunt scire, ut possent
aestimare saeculum, quomodo ejus Dominum non facilius invenerunt
(Sap. XIII, 9)?
|
|