|
33. Sed ex ea notatione velle nascentium mores, actus, eventa
praedicere, magnus error et magna dementia est. Et apud eos quidem
qui talia dediscenda didicerunt, sine ulla dubitatione refellitur haec
superstitio. Constellationes enim quas vocant, notatio est siderum,
quomodo se habebant cum ille nasceretur, de quo isti miseri a
miserioribus consuluntur. Fieri autem potest, ut aliqui gemini tam
sequaciter fundantur ex utero, ut intervallum temporis inter eos nullum
possit apprehendi, et constellationum numeris annotari. Unde necesse
est nonnullos geminos easdem habere constellationes, cum paria rerum,
vel quas agunt vel quas patiuntur, eventa non habeant, sed plerumque
ita disparia, ut alius felicissimus, alius infelicissimus vivat:
sicut Esau et Jacob geminos accepimus natos, ita ut Jacob, qui
posterior nascebatur, manu plantam praecedentis fratris tenens
inveniretur (Gen. XXV, 25). Horum certe dies atque hora
nascentium aliter notari non posset, nisi ut amborum constellatio esset
una; quantum autem intersit inter amborum mores, facta, labores atque
successus, Scriptura testis est, jam ore omnium gentium pervagata .
34. Neque enim ad rem pertinet, quod dicunt ipsum momentum minimum
atque angustissimum temporis, quod geminorum partum disterminat,
multum valere in rerum natura atque coelestium corporum rapidissima
velocitate. Etsi enim concedam ut plurimum valeat, tamen in
constellationibus a mathematico inveniri non potest, quibus inspectis
se fata dicere profitetur. Quod ergo in constellationibus non
invenit, quas necesse est unas inspiciat, sive de Jacob, sive de
ejus fratre consulatur; quid ei prodest si distat in coelo quod temere
securus infamat, et non distat in tabula quam frustra sollicitus
intuetur? Quare istae quoque opiniones quibusdam rerum signis humana
praesumptione institutis, ad eadem illa quasi quaedam cum daemonibus
pacta et conventa referendae sunt.
|
|