|
35. Hinc enim fit ut occulto quodam judicio divino, cupidi malarum
rerum homines tradantur illudendi et decipiendi pro meritis voluntatum
suarum, illudentibus eos atque decipientibus praevaricatoribus
angelis; quibus ista mundi pars infima, secundum pulcherrimum ordinem
rerum, divinae providentiae lege subjecta est. Quibus illusionibus et
deceptionibus evenit, ut istis superstitiosis et perniciosis
divinationum generibus multa praeterita et futura dicantur, nec aliter
accidant, quam dicuntur; multaque observantibus secundum observationes
suas eveniant, quibus implicati curiosiores fiant, et sese magis
magisque inserant multiplicibus laqueis perniciosissimi erroris. Hoc
genus fornicationis animae salubriter divina Scriptura non tacuit;
neque ab ea sic deterruit animam, ut propterea talia negaret esse
sectanda quia falsa dicuntur a professoribus eorum, sed etiam si
dixerint vobis, inquit, et ita evenerit, ne credatis eis (Deut.
XIII, 1-3). Non enim quia imago Samuelis mortui Sauli regi
vera praenuntiavit (I Reg. XXVIII, 14-20; Eccli.
XLVI, 23), propterea talia sacrilegia, quibus imago illa
praesentata est, minus exsecranda sunt: aut quia in Actibus
Apostolorum ventriloqua femina verum testimonium perhibuit Apostolis
Domini, idcirco Paulus apostolus pepercit illi spiritui, ac non
potius feminam illius daemonii correptione atque exclusione mundavit
(Act. XVI, 16-18).
36. Omnes igitur artes hujusmodi vel nugatoriae vel noxiae
superstitionis, ex quadam pestifera societate hominum et daemonum,
quasi pacta quaedam infidelis et dolosae amicitiae constituta, penitus
sunt repudianda et fugienda christiano: Non quod idolum sit aliquid,
ait Apostolus, sed quia quae immolant, daemoniis immolant, et non
Deo; nolo autem vos socios daemoniorum fieri (I Cor. X, 19,
20). Quod autem de idolis, et de immolationibus, quae honori
eorum exhibentur, dixit Apostolus, hoc de omnibus imaginariis signis
sentiendum est, quae vel ad cultum idolorum, vel ad creaturam ejusque
partes tanquam Deum colendas trahunt, vel ad remediorum aliarumque
observationum curam pertinent; quae non sunt divinitus ad dilectionem
Dei et proximi tanquam publice constituta, sed per privatas
appetitiones rerum temporalium corda dissipant miserorum. In omnibus
ergo istis doctrinis societas daemonum formidanda atque vitanda est,
qui nihil cum principe suo diabolo nisi reditum nostrum claudere atque
obserare conantur. Sicut autem de stellis, quas condidit et ordinavit
Deus, humanae et deceptoriae conjecturae ab hominibus institutae
sunt; sic etiam de quibusque nascentibus vel quoquo modo divinae
providentiae administratione existentibus rebus, multi multa humanis
suspicionibus, quasi regulariter conjectata , litteris mandaverunt,
si forte insolite acciderint, tanquam si mula pariat, aut fulmine
aliquid percutiatur.
|
|