|
37. Quae omnia tantum valent, quantum praesumptione animorum quasi
communi quadam lingua cum daemonibus foederata sunt. Quae tamen plena
sunt omnia pestiferae curiositatis, cruciantis sollicitudinis,
mortiferae servitutis. Non enim quia valebant, animadversa sunt; sed
animadvertendo atque signando iactum est ut valerent. Et ideo diversis
diverse proveniunt secundum cogitationes et praesumptiones suas. Illi
enim spiritus qui decipere volunt, talia procurant cuique, qualibus
eum irretitum per suspiciones et consensiones ejus vident. Sicut
enim, verbi gratia, una figura litterae X quae decussatim notatur,
aliud apud Graecos, aliud apud Latinos valet, non natura, sed
placito et consensione significandi; et ideo qui utramque linguam
novit, si homini Graeco velit aliquid significare scribendo, non in
ea significatione ponit hanc litteram, in qua eam ponit cum homini
scribit Latino: et Beta uno eodemque sono, apud Graecos litterae,
apud Latinos oleris nomen est; et cum dico, Lege, in his duabus
syllabis, aliud Graecus, aliud Latinus intelligit: sicut ergo hae
omnes significationes pro suae cujusque societatis consensione animos
movent, et quia diversa consensio est, diverse movent; nec ideo
consenserunt in eas homines, quia jam valebant ad significationem, sed
ideo valent, quia consenserunt in eas: sic etiam illa signa, quibus
perniciosa daemonum societas comparatur, pro cujusque observationibus
valent. Quod manifestissime ostendit ritus augurum, qui et antequam
observent, et posteaquam observata signa tenuerint, id agunt ne
videant volatus, aut audiant voces avium; quia nulla ista signa sunt,
nisi consensus observantis accedat.
|
|