|
38. Quibus amputatis atque eradicatis ab animo christiano, deinceps
videndae sunt institutiones hominum non superstitiosae, id est, non
cum daemonibus, sed cum ipsis hominibus institutae. Namque omnia quae
ideo valent inter homines, quia placuit inter eos ut valeant,
instituta hominum sunt: quorum partim superflua luxuriosaque instituta
sunt, partim commoda et necessaria. Illa enim signa quae saltando
faciunt histriones, si natura, non instituto et consensione hominum
valerent; non primis temporibus, saltante pantomimo , praeco
pronuntiaret populis Carthaginis quid saltator vellet intelligi. Quod
adhuc multi meminerunt senes, quorum relatu haec solemus audire. Quod
ideo credendum est, quia nunc quoque si quis theatrum talium nugarum
imperitus intraverit, nisi ei dicatur ab altero quid illi motus
significent, frustra totus intentus est. Appetunt tamen omnes quamdam
similitudinem in significando, ut ipsa signa, in quantum possunt,
rebus quae significantur similia sint. Sed quia multis modis simile
aliquid alicui potest esse, non constant talia signa inter homines,
nisi consensus accedat.
39. In picturis vero et statuis, caeterisque hujusmodi simulatis
operibus, maxime peritorum artificum, nemo errat cum similia viderit,
ut agnoscat quibus sint rebus similia. Et hoc totum genus inter
superflua hominum instituta numerandum est, nisi cum interest quid
eorum, qua de causa, et ubi, et quando, et cujus auctoritate fiat.
Millia denique fictarum fabularum et falsitatum, quarum mendaciis
homines delectantur, humana instituta sunt. Et nulla magis hominum
propria, quae a seipsis habent, existimanda sunt, quam quaeque falsa
atque mendacia. Commoda vero et necessaria hominum cum hominibus
instituta sunt, quaecumque in habitu et cultu corporis ad sexus vel
honores discernendos differentia placuit; et innumerabilia genera
significationum sine quibus humana societas, aut non omnino, aut minus
commode geritur; quaeque in ponderibus atque mensuris, et nummorum
impressionibus vel aestimationibus, sua cuique civitati et populo sunt
propria; et caetera hujusmodi, quae nisi hominum instituta essent,
non per diversos populos varia essent, nec in ipsis singulis populis
pro arbitrio suorum principum mutarentur.
40. Sed haec tota pars humanorum institutorum, quae ad usum vitae
necessarium proficiunt, nequaquam est fugienda christiano; imo etiam
quantum satis est, intuenda, memoriaque retinenda.
|
|