|
Adumbrata enim quaedam et naturalibus utcumque similia hominum
instituta sunt. Quorum ea quae ad societatem, ut dictum est,
daemonum pertinent, penitus repudianda sunt et detestanda: ea vero
quae homines cum hominibus habent, assumenda, in quantum non sunt
luxuriosa atque superflua; et maxime litterarum figurae, sine quibus
legere non possumus, linguarumque varietas quantum satis est, de qua
superius disputavimus. Ex eo genere sunt etiam notae, quas qui
didicerunt proprie jam notarii appellantur. Utilia sunt ista, nec
discuntur illicite, nec superstitione implicant, nec luxu enervant,
si tantum occupent, ut majoribus rebus, ad quas adipiscendas servire
debent, non sint impedimento.
|
|