|
42. Quidquid igitur de ordine temporum transactorum indicat ea quae
appellatur historia, plurimum nos adjuvat ad sanctos Libros
intelligendos, etiamsi praeter Ecclesiam puerili eruditione discatur.
Nam et per Olympiadas, et per Consulum nomina multa saepe quaeruntur
a nobis; et ignorantia consulatus, quo natus est Dominus, et quo
passus est, nonnullos coegit errare, ut putarent quadraginta sex
annorum aetate passum esse Dominum, quia per tot annos aedificatum
templum esse dictum est a Judaeis, quod imaginem Dominici corporis
habebat. Et annorum quidem fere triginta baptizatum esse retinemus
auctoritate evangelica (Luc. III, 23): sed postea quot annos
in hac vita egerit, quanquam textu ipso actionum ejus animadverti
possit; tamen ne aliunde caligo dubitationis oriatur, de historia
gentium collata cum Evangelio, liquidius certiusque colligitur. Tunc
enim videbitur non frustra esse dictum, quod quadraginta sex annis
templum aedificatum sit, ut cum referri iste numerus ad aetatem Domini
non potuerit, ad secretiorem instructionem humani corporis referatur,
quo indui propter nos non dedignatus est unicus Dei Filius, per quem
facta sunt omnia.
43. De utilitate autem historiae, ut omittam Graecos, quantam
noster Ambrosius quaestionem solvit, calumniantibus Platonis
lectoribus et dilectoribus; qui dicere ausi sunt omnes Domini nostri
Jesu Christi sententias, quas mirari et praedicare coguntur, de
Platonis libris eum didicisse, quoniam longe ante humanum adventum
Domini Platonem fuisse, negari non potest! Nonne memoratus
episcopus, considerata historia gentium, cum reperisset Platonem
Jeremiae temporibus profectum fuisse in Aegyptum, ubi propheta ille
tunc erat , probabilius esse ostendit quod Plato potius nostris
Litteris per Jeremiam fuerit imbutus, ut illa posset docere vel
scribere quae jure laudantur? Ante Litteras enim gentis Hebraeorum,
in qua unius Dei cultus emicuit, ex qua secundum carnem venit Dominus
noster, nec ipse quidem Pythagoras fuit, a cujus posteris Platonem
theologiam didicisse isti asserunt. Ita consideratis temporibus fit
multo credibilius istos potius de Litteris nostris habuisse quaecumque
bona et vera dixerunt, quam de Platonis Dominum Jesum Christum,
quod dementissimum est credere.
44. Narratione autem historica cum praeterita etiam hominum
instituta narrantur, non inter humana instituta ipsa historia numeranda
est; quia jam quae transierunt, nec infecta fieri possunt, in ordine
temporum habenda sunt, quorum est conditor et administrator Deus.
Aliud est enim facta narrare, aliud docere facienda. Historia facta
narrat fideliter atque utiliter; libri autem aruspicum, et quaeque
similes litterae, facienda vel observanda intendunt docere, monitoris
audacia, non indicis fide.
|
|