|
3. Data vero signa sunt, quae sibi quaeque viventia invicem dant ad
demonstrandos, quantum possunt, motus animi sui, vel sensa, aut
intellecta quaelibet. Nec ulla causa est nobis significandi, id est
signi dandi, nisi ad depromendum et trajiciendum in alterius animum id
quod animo gerit is qui signum dat. Horum igitur signorum genus,
quantum ad homines attinet, considerare atque tractare statuimus; quia
et signa divinitus data, quae in Scripturis sanctis continentur, per
homines nobis indicata sunt, qui ea conscripserunt. Habent etiam
bestiae quaedam inter se signa, quibus produnt appetitum animi sui.
Nam et gallus gallinaceus reperto cibo, dat signum vocis gallinae ut
accurrat; et columbus gemitu columbam vocat, vel ab ea vicissim
vocatur; et multa hujusmodi animadverti solent. Quae utrum, sicut
vultus aut dolentis clamor, sine significandi voluntate sequantur motum
animi, an vere ad significandum dentur, alia quaestio est, et ad rem
quae agitur non pertinet: quam partem ab hoc opere tanquam non
necessariam removemus.
|
|