|
45. Est etiam narratio demonstrationi similis, qua non praeterita,
sed praesentia indicantur ignaris. In quo genere sunt quaecumque de
locorum situ, naturisque animalium, lignorum, herbarum, lapidum,
aliorumve corporum scripta sunt. De quo genere superius egimus,
eamque cognitionem valere ad aenigmata Scripturarum solvenda docuimus:
non ut pro quibusdam signis adhibeantur, tanquam ad remedia vel
machinamenta superstitionis alicujus; nam et illud genus jam distinctum
ab hoc licito et libero separavimus. Aliud est enim dicere, Tritam
istam herbam si biberis, venter non dolebit; et aliud est dicere,
Istam herbam collo si suspenderis, venter non dolebit. Ibi enim
probatur contemperatio salubris, hic significatio superstitiosa
damnatur. Quanquam ubi praecantationes, et invocationes, et
characteres non sunt, plerumque dubium est utrum res quae alligatur,
aut quoquo modo adjungitur sanando corpori, VI naturae valeat, quod
libere adhibendum est, an significativa quadam obligatione proveniat,
quod tanto prudentius oportet cavere christianum, quanto efficacius
prodesse videbitur. Sed ubi latet qua causa quid valeat, quo animo
quisque utatur interest, duntaxat in sanandis vel temperandis
corporibus, sive in medicina, sive in agricultura.
46. Siderum autem cognoscendorum non narratio, sed demonstratio
est, quorum perpauca Scriptura commemorat. Sicut autem plurimis
notus est lunae cursus, qui etiam ad passionem Domini anniversarie
celebrandam solemniter adhibetur; sic paucissimis caeterorum quoque
siderum vel ortus, vel occasus, vel alia quaelibet momenta sine ullo
sunt errore notissima. Quae per seipsam cognitio, quanquam
superstitione non alliget, non multum tamen ac prope nihil adjuvat
tractationem divinarum Scripturarum, et infructuosa intentione plus
impedit; et quia familiaris est perniciosissimo errori fatua fata
cantantium, commodius honestiusque contemnitur. Habet autem praeter
demonstrationem praesentium, etiam praeteritorum narrationi simile
aliquid, quod a praesenti positione, motuque siderum, et in
praeterita eorum vestigia regulariter licet recurrere. Habet etiam
futurorum regulares conjecturas, non suspiciosas et ominosas, sed
ratas et certas; non ut ex eis aliquid trahere in nostra facta et
eventa tentemus, qualia genethliacorum deliramenta sunt, sed quantum
ad ipsa pertinet sidera. Nam sicut is qui computat lunam, cum hodie
inspexerit quota sit, et ante quotlibet annos quota fuerit, et post
quotlibet annos quota futura sit potest dicere; sic de unoquoque
siderum, qui ea perite computant, respondere consueverunt. De qua
tota cognitione, quantum ad usum ejus attinet, quid mihi videretur
aperui.
|
|