|
47. Artium etiam caeterarum, quibus aliquid fabricatur, vel quod
remaneat post operationem artificis ab illo effectum, sicut domus, et
scamnum, et vas aliquod, atque alia hujuscemodi; vel quae ministerium
quoddam exhibent operanti Deo, sicut medicina, et agricultura, et
gubernatio; vel quarum omnis effectus est actio, sicut saltationum et
cursionum et luctaminum: harum ergo cunctarum artium de praeteritis
experimenta faciunt etiam futura conjici; nam nullus earum artifex
membra movet in operando, nisi praeteritorum memoriam cum futurorum
exspectatione contexat. Harum autem cognitio tenuiter in ipsa humana
vita cursimque usurpanda est, non ad operandum, nisi forte officium
aliquod cogat, de quo nunc non agimus; sed ad judicandum, ne omnino
nesciamus quid Scriptura velit insinuare, cum de his artibus aliquas
figuratas locutiones inserit.
|
|