|
48. Restant ea quae non ad corporis sensus, sed ad rationem animi
pertinent, ubi disciplina regnat disputationis et numeri. Sed
disputationis disciplina ad omnia genera quaestionum, quae in Litteris
sanctis sunt penetranda et dissolvenda, plurimum valet: tantum ibi
cavenda est libido rixandi, et puerilis quaedam ostentatio decipiendi
adversarium. Sunt enim multa quae appellantur sophismata, falsae
conclusiones rationum, et plerumque ita veras imitantes, ut non solum
tardos, sed ingeniosos etiam minus diligenter attentos decipiant.
Proposuit enim quidam, dicens ei cum quo loquebatur: Quod ego sum,
tu non es. At ille consensit: verum enim erat ex parte, vel eo ipso
quod iste insidiosus, ille simplex erat. Tunc iste addidit: Ego
autem homo sum. Hoc quoque cum ab illo accepisset, conclusit dicens:
Tu igitur non es homo . Quod genus captiosarum conclusionum.
Scriptura, quantum existimo, detestatur illo loco, ubi dictum est:
Qui sophistice loquitur, odibilis est (Eccli. XXXVII,
23). Quanquam etiam sermo non captiosus, sed tamen abundantius
quam gravitatem decet, verborum ornamenta consectans, sophisticus
dicitur.
49. Sunt etiam verae connexiones ratiocinationis falsas habentes
sententias, quae consequuntur errorem illius cum quo agitur: quae
tamen ad hoc inferuntur a bono et docto homine, ut in iis erubescens
ille cujus errorem consequuntur, eumdem relinquat errorem; quia si in
eodem manere voluerit, necesse est etiam illa quae damnat, tenere
cogatur. Non enim vera inferebat Apostolus, cum diceret, Neque
Christus resurrexit; et illa alia, Inanis est praedicatio nostra,
inanis est et fides vestra (I Cor. XV, 14); et deinceps alia
quae omnino falsa sunt, quia et Christus resurrexit, et non erat
inanis praedicatio eorum qui hoc annuntiabant, nec fides eorum qui hoc
crediderant: sed ista falsa verissime connectebantur illi sententiae
qua dicebatur non esse resurrectionem mortuorum. Istis autem falsis
repudiatis, quoniam vera erant si mortui non resurgunt, consequens
erit resurrectio mortuorum. Cum ergo sint verae connexiones, non
solum verarum, sed etiam falsarum sententiarum, facile est veritatem
connexionum etiam in scholis illis discere, quae praeter Ecclesiam
sunt. Sententiarum autem veritas in sanctis Libris ecclesiasticis
investiganda est.
|
|