|
50. Ipsa tamen veritas connexionum non instituta, sed animadversa
est ab hominibus et notata, ut eam possint vel discere vel docere: nam
est in rerum ratione perpetua et divinitus instituta. Sicut enim qui
narrat ordinem temporum, non eum ipse componit; et locorum situs, aut
naturas animalium vel stirpium vel lapidum qui ostendit, non res
ostendit ab hominibus institutas; et ille qui demonstrat sidera
eorumque motus, non a se vel ab homine aliquo rem institutam
demonstrat: sic etiam qui dicit, Cum falsum est quod consequitur,
necesse est ut falsum sit quod praecedit; verissime dicit, neque ipse
facit ut ita sit, sed tantum ita esse demonstrat. Ex hac regula illud
est quod de apostolo Paulo commemoravimus: praecedit enim non esse
resurrectionem mortuorum, quod dicebant illi quorum errorem destruere
volebat Apostolus. Porro illam sententiam praecedentem, qua dicebant
non esse resurrectionem mortuorum, necessario sequitur, Neque
Christus resurrexit: hoc autem quod sequitur, falsum est; Christus
enim resurrexit: falsum est ergo et quod praecedit; praecedit autem,
non esse resurrectionem mortuorum est igitur resurrectio mortuorum.
Quod totum breviter ita dicitur: Si non est resurrectio mortuorum,
neque Christus resurrexit: Christus autem resurrexit; est igitur
resurrectio mortuorum. Hoc ergo, ut consequenti ablato auferatur
etiam necessario quod praecedit, non instituerunt homines, sed
ostenderunt. Et haec regula pertinet ad veritatem connexionum, non ad
veritatem sententiarum.
|
|