|
51. Sed in hoc loco de resurrectione cum ageretur, et regula
connexionis vera est, et ipsa in conclusione sententia. In falsis
autem sententiis, connexionis veritas est isto modo: faciamus aliquem
concessisse, Si animal est cochlea, vocem habet; hoc concesso, cum
probatum fuerit vocem cochleam non habere, quoniam consequenti ablato
illud quod praecedit aufertur, concluditur non esse animal cochleam.
Quae sententia falsa est, sed ex concesso falso vera est conclusionis
connexio. Veritas itaque sententiae per seipsam valet; veritas autem
connexionis ex ejus cum quo agitur, opinione vel concessione
consistit. Ideo autem, ut supra diximus, infertur vera connexione
quod falsum est, ut eum cujus errorem corrigere volumus, poeniteat
concessisse praecedentia, quorum consequentia videt esse respuenda.
Jam hinc intelligere facile est, sicut in falsis sententiis veras,
sic in veris sententiis falsas conclusiones esse posse. Fac enim
aliquem proposuisse, Si justus est ille, bonus est, et esse
concessum; deinde assumpsisse, Non est autem justus; quo item
concesso, intulisse conclusionem, Non est igitur bonus. Quae tamen
etsi vera sint omnia, non est tamen vera regula conclusionis. Non
enim sicut ablato consequenti aufertur necessario quod praecedit, ita
etiam ablato praecedenti aufertur necessario quod consequitur. Quia
verum est, cum dicimus, Si orator est, homo est: ex qua
propositione si assumamus, Non est autem orator; non erit consequens
cum intuleris, Non est igitur homo.
|
|