|
52. Quapropter aliud est nosse regulas connexionum, aliud
sententiarum veritatem. In illis discitur quid sit consequens, quid
non consequens, quid repugnans. Consequens est, Si orator est,
homo est: inconsequens, Si homo est, orator est: repugnans, Si
homo est, quadrupes est. Hic ergo de ipsa connexione judicatur. In
veritate autem sententiarum ipsae per se sententiae, non earum connexio
consideranda est: sed veris certisque sententiis, cum incertae vera
connexione junguntur, etiam ipsae certae fiant necesse est. Quidam
autem sic se jactant, cum veritatem connexionum didicerint, quasi
sententiarum ipsa sit veritas. Et rursus, quidam plerumque retinentes
veram sententiam, male se contemnunt, quia leges conclusionis
ignorant; cum melior sit qui novit esse resurrectionem mortuorum, quam
ille qui novit consequens esse, ut si resurrectio mortuorum non est,
neque Christus resurrexerit.
|
|