|
53. Item scientia definiendi, dividendi, atque partiendi,
quanquam etiam rebus falsis plerumque adhibeatur, ipsa tamen falsa non
est, neque ab hominibus instituta, sed in rerum ratione comperta.
Non enim quia et fabulis suis eam poetae, et opinionibus erroris sui
vel falsi philosophi, vel etiam haeretici, hoc est, falsi christiani
adhibere consueverunt, propterea falsum est neque in definiendo, neque
in dividendo aut partiendo, aliquid complectendum esse quod ad rem
ipsam non pertinet, aut aliquid quod pertinet praetereundum. Hoc
verum est, etiamsi ea quae definiuntur aut distribuuntur, vera non
sint. Nam et ipsum falsum definitur, cum dicimus falsum esse
significationem rei non ita se habentis ut significatur, sive alio
aliquo modo: quae definitio vera est, quamvis falsum verum esse non
possit. Possumus etiam dividere, dicentes, duo esse genera falsi:
unum eorum quae omnino esse non possunt; alterum eorum quae non sunt,
quamvis esse possint. Nam qui dicit septem et tria undecim esse, id
dicit quod omnino esse non potest: qui autem dicit calendis, verbi
gratia, januariis pluisse, tamenetsi factum non sit, id tamen dicit
quod fieri potuerit. Definitio igitur et divisio falsorum potest esse
verissima, quamvis falsa ipsa utique vera non sint.
|
|