|
54. Sunt etiam quaedam praecepta uberioris disputationis, quae jam
eloquentia nominatur, quae nihilominus vera sunt, quamvis eis possint
etiam falsa persuaderi: sed quia et vera possunt , non est facultas
ipsa culpabilis, sed ea male utentium perversitas. Nam neque hoc ab
hominibus institutum est, ut charitatis expressio conciliet auditorem,
aut ut facile quod intendit, insinuet brevis et aperta narratio, et
varietas ejus sine fastidio teneat intentos; et caeterae hujusmodi
observationes, quae sive in falsis sive in veris causis, verae sunt
tamen, in quantum vel sciri vel credi aliquid faciunt, aut ad
expetendum fugiendumve animos movent, et inventae potius quod ita se
habeant, quam ut ita se haberent institutae.
|
|