|
55. Sed haec pars cum discitur, magis ut proferamus ea quae
intellecta sunt, quam ut intelligamus, adhibenda est. Illa vero
conclusionum et definitionum et distributionum, plurimum intellectorem
adjuvat: tantum absit error, quo videntur homines sibi ipsam beatae
vitae veritatem didicisse, cum ista didicerint. Quanquam plerumque
accidat ut facilius homines res eas assequantur, propter quas
assequendas ista discuntur, quam talium praeceptorum nodosissimas et
spinosissimas disciplinas. Tanquam si quispiam dare volens praecepta
ambulandi, moneat non esse levandum posteriorem pedem, nisi cum
posueris priorem, deinde minutatim quemadmodum articulorum et poplitum
cardines oporteat movere, describat. Vera enim dicit, nec aliter
ambulari potest; sed facilius homines haec faciendo ambulant, quam
animadvertunt cum faciunt, aut intelligunt cum audiunt. Qui autem
ambulare non possunt, multo minus ea curant, quae nec experiendo
possunt attendere. Ita plerumque citius ingeniosus videt non esse
ratam conclusionem, quam praecepta ejus capit; tardus autem non eam
videt; sed multo minus quod de illa praecipitur: magisque in his
omnibus ipsa spectacula veritatis saepe delectant, quam ex eis in
disputando aut judicando adjuvamur; nisi forte quod exercitatiora
reddunt ingenia, si etiam maligniora aut inflatiora non reddant, hoc
est, ut aut decipere verisimili sermone atque interrogationibus ament,
aut aliquid magnum, quo se bonis atque innocentibus anteponant, se
assecutos putent qui ista didicerunt.
|
|