|
56. Jam vero numeri disciplina cuilibet tardissimo clarum est quod
non sit ab hominibus instituta, sed potius indagata atque inventa.
Non enim sicut primam syllabam Italiae, quam brevem pronuntiaverunt
veteres, voluit Virgilius, et longa facta est; ita quisquam potest
efficere cum voluerit, ut ter terna aut non sint novem, aut non
possint efficere quadratam figuram, aut non ad ternarium numerum tripla
sint, ad senarium sescupla, ad nullum dupla, quia intelligibiles
numeri semissem non habent. Sive ergo in seipsis considerentur, sive
ad figurarum aut ad sonorum aliarumve motionum leges numeri
adhibeantur, incommutabiles regulas habent, neque ullo modo ab
hominibus institutas, sed ingeniosorum sagacitate compertas.
57. Quae tamen omnia quisquis ita dilexerit, ut jactare se inter
imperitos velit, et non potius quaerere unde sint vera, quae
tantummodo vera esse persenserit; et unde quaedam non solum vera sed
etiam incommutabilia, quae incommutabilia esse comprehenderit; ac sic
a specie corporum usque ad humanam mentem perveniens, cum et ipsam
mutabilem invenerit, quod nunc docta, nunc indocta sit, constituta
tamen inter incommutabilem supra se veritatem, et mutabilia infra se
caetera, ad unius Dei laudem atque dilectionem cuncta convertere, a
quo cuncta esse cognoscit; doctus videri potest, esse autem sapiens
nullo modo.
|
|