|
4. Signorum igitur quibus inter se homines sua sensa communicant,
quaedam pertinent ad oculorum sensum, pleraque ad aurium, paucissima
ad caeteros sensus. Nam cum innuimus, non damus signum nisi oculis
ejus quem volumus per hoc signum voluntatis nostrae participem facere.
Et quidam motu manuum pleraque significant: et histriones omnium
membrorum motibus dant signa quaedam scientibus, et cum oculis eorum
quasi fabulantur; et vexilla draconesque militares per oculos insinuant
voluntatem ducum: et sunt haec omnia quasi quaedam verba visibilia.
Ad aures autem quae pertinent, ut dixi, plura sunt, in verbis
maxime. Nam et tuba, et tibia, et cithara, dant plerumque non solum
suavem, sed etiam significantem sonum. Sed haec omnia signa verbis
comparata paucissima sunt. Verba enim prorsus inter homines
obtinuerunt principatum significandi quaecumque animo concipiuntur, si
ea quisque prodere velit. Nam et odore unguenti Dominus, quo perfusi
sunt pedes ejus, signum aliquod dedit (Joan. XII, 3 et 7);
et Sacramento corporis et sanguinis sui praegustato , significavit
quod voluit (Luc. XXII, 19, 20); et cum mulier tangendo
fimbriam vestimenti ejus, salva facta est, nonnihil significat
(Matth. IX, 21): sed innumerabilis multitudo signorum, quibus
suas cogitationes homines exerunt, in verbis constituta est. Nam illa
signa omnia quorum genera breviter attigi, potui verbis enuntiare;
verba vero illis signis nullo modo possem.
|
|