|
58. Quamobrem videtur mihi studiosis et ingeniosis adolescentibus,
et timentibus Deum, beatamque vitam quaerentibus, salubriter praecipi
ut nullas doctrinas quae praeter Ecclesiam Christi exercentur,
tanquam ad beatam vitam capessendam secure sequi audeant, sed eas
sobrie diligenterque dijudicent: et si quas invenerint ab hominibus
institutas, varias propter diversam voluntatem instituentium, et
ignotas propter suspiciones errantium, maxime si habent etiam cum
daemonibus initam societatem per quarumdam signi cationum quasi quaedam
pacta atque conventa; repudient penitus et detestentur; alienent etiam
studium a superfluis et luxuriosis hominum institutis. Illa vero
instituta hominum, quae ad societatem conviventium valent, pro ipsa
hujus vitae necessitate non negligant. In caeteris autem doctrinis,
quae apud gentes inveniuntur, praeter historiam rerum, vel praeteriti
temporis vel praesentis, ad sensus corporis pertinentium, quibus etiam
utilium artium corporalium experimenta et conjecturae annumerantur, et
praeter rationem disputationis et numeri, nihil utile esse arbitror.
In quibus omnibus tenendum est,
|
Terent. in Andr., act. 1, scen. 1
|
et maxime in iis quae ad corporis sensus pertinentia, volvuntur
temporibus, et continentur locis.
59. Sicut autem quidam de verbis omnibus et nominibus hebraeis, et
syris, et aegyptiis, vel si qua alia lingua in Scripturis sanctis
inveniri potest, quae in eis sine interpretatione sunt posita,
fecerunt, ut ea separatim interpretarentur; et quod Eusebius fecit de
temporum historia propter divinorum Librorum quaestiones, quae usum
ejus flagitant: quod ergo hi fecerunt de his rebus, ut non sit necesse
christiano in multis propter pauca laborare; sic video posse fieri, si
quem eorum qui possunt, benignam sane operam fraternae utilitati
delectet impendere, ut quoscumque terrarum locos, quaeve animalia vel
herbas atque arbores sive lapides vel metalla incognita, speciesque
quaslibet Scriptura commemorat, ea generatim digerens, sola exposita
litteris mandet. Potest etiam de numeris fieri, ut eorum tantummodo
numerorum exposita ratio conscribatur, quos divina Scriptura meminit.
Quorum aliqua aut omnia forte jam facta sunt, sicut multa quae a bonis
doctisque christianis elaborata atque conscripta non arbitrabamur,
invenimus ; sed sive propter turbas negligentium, sive propter
invidorum occultationes latent. Quod utrum de ratione disputandi fieri
possit, ignoro: et videtur mihi non posse, quia per totum textum
Scripturarum colligata est nervorum vice; et ideo magis ad ambigua
solvenda et explicanda, de quibus post loquemur, legentes adjuvat,
quam ad incognita signa, de quibus nunc agimus, cognoscenda.
|
|