|
60. Philosophi autem qui vocantur, si qua forte vera et fidei
nostrae accommodata dixerunt, maxime Platonici, non solum formidanda
non sunt, sed ab eis etiam tanquam injustis possessoribus in usum
nostrum vindicanda. Sicut enim Aegyptii non solum idola habebant et
onera gravia, quae populus Israel detestaretur et fugeret, sed etiam
vasa atque ornamenta de auro et argento, et vestem, quae ille populus
exiens de Aegypto, sibi potius tanquam ad usum meliorem clanculo
vindicavit; non auctoritate propria, sed praecepto Dei, ipsis
Aegyptiis nescienter commodantibus ea, quibus non bene utebantur
(Exod. III, 22, et XII, 35): sic doctrinae omnes
Gentilium non solum simulata et superstitiosa figmenta gravesque
sarcinas supervacanei laboris habent, quae unusquisque nostrum duce
Christo de societate Gentilium exiens, debet abominari atque
devitare; sed etiam liberales disciplinas usui veritatis aptiores, et
quaedam morum praecepta utilissima continent, deque ipso uno Deo
colendo nonnulla vera inveniuntur apud eos; quod eorum tanquam aurum et
argentum, quod non ipsi instituerunt, sed de quibusdam quasi metallis
divinae providentiae, quae ubique infusa est, eruerunt, et quo
perverse atque injuriose ad obsequia daemonum abutuntur, cum ab eorum
misera societate sese animo separat, debet ab eis auferre christianus
ad usum justum praedicandi Evangelii. Vestem quoque illorum, id
est, hominum quidem instituta, sed tamen accommodata humanae
societati, qua in hac vita carere non possumus, accipere atque habere
licuerit in usum convertenda christianum.
61. Nam quid aliud fecerunt multi boni fideles nostri? Nonne
aspicimus quanto auro et argento et veste suffarcinatus exierit de
Aegypto Cyprianus doctor suavissimus et martyr beatissimus? quanto
Lactantius? quanto Victorinus, Optatus, Hilarius, ut de vivis
taceam? quanto innumerabiles Graeci? Quod prior ipse fidelissimus
Dei famulus Moyses fecerat, de quo scriptum est quod eruditus fuerit
omni sapientia Aegyptiorum (Act. VII, 22). Quibus omnibus
viris superstitiosa Gentium consuetudo, et maxime illis temporibus,
cum Christi recutiens jugum Christianos persequebatur, disciplinas
quas utiles habebat, nunquam commodaret, si eas in usum colendi unius
Dei, quo vanus idolorum cultus exscinderetur, conversum iri
suspicaretur: sed dederunt aurum, et argentum, et vestem suam exeunti
populo Dei de Aegypto, nescientes quemadmodum illa quae dabant, in
Christi obsequium cederent. Illud enim in Exodo factum, sine dubio
figuratum est, ut hoc praesignaret; quod sine praejudicio alterius,
aut paris, aut melioris intelligentiae dixerim.
|
|