|
62. Sed hoc modo instructus divinarum Scripturarum studiosus, cum
ad eas perscrutandas accedere coeperit, illud apostolicum cogitare non
cesset: Scientia inflat, charitas aedificat (I Cor. VIII,
1). Ita enim sentiet, quamvis de Aegypto dives exeat, tamen nisi
Pascha egerit, salvum se esse non posse. Pascha autem nostrum
immolatus est Christus (Id. V, 7), nihilque magis immolatio
Christi nos docet, quam illud quod ipse clamat, tanquam ad eos quos
in Aegypto sub Pharaone videt laborare: Venite ad me, qui laboratis
et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos,
et discite a me quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem
animabus vestris. Jugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est
(Matth. XI, 28-30): quibus, nisi mitibus et humilibus
corde, quos non inflat scientia, sed charitas aedificat? Meminerint
ergo eorum qui Pascha illo tempore per umbrarum imaginaria celebrabant
, cum signari postes sanguine agni juberentur, hyssopo fuisse signatos
(Exod. XII, 22). Herba haec mitis et humilis est, et nihil
fortius et penetrabilius ejus radicibus: ut in charitate radicati et
fundati possimus comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo,
et longitudo, et altitudo, et profundum, id est, crucem Domini:
cujus latitudo dicitur in transverso ligno, quo extenduntur manus;
longitudo, a terra usque ad ipsam latitudinem, quo a manibus et infra
totum corpus affigitur; altitudo, a latitudine sursum usque ad
summum, cui adhaeret caput ; profundum vero, quod terrae infixum
absconditur. Quo signo crucis, omnis actio christiana describitur,
bene operari in Christo, et ei perseveranter inhaerere, sperare
coelestia, sacramenta non profanare . Per hanc actionem purgati
valebimus cognoscere etiam supereminentem scientiae charitatem Christi
, qua aequalis est Patri, per quem facta sunt omnia, ut impleamur in
omnem plenitudinem Dei (Ephes. III, 17-19). Est etiam in
hyssopo vis purgatoria, ne inflante scientia de divitiis ab Aegypto
ablatis, superbe aliquid pulmo tumidis anhelet: Asperges me,
inquit, hyssopo et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor.
Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam. Deinde consequenter
annectit ut ostendat purgationem a superbia significari hyssopo, Et
exsultabunt ossa humiliata (Psal. L, 9, 10).
|
|