|
63. Quantum autem minor est auri, argenti vestisque copia, quam de
Aegypto secum ille populus abstulit, in comparatione divitiarum quas
postea Jerosolymae consecutus est, quae maxime in Salomone rege
ostenduntur (III Reg. X, 14-23); tanta fit cuncta
scientia, quae quidem est utilis, collecta de libris Gentium, si
divinarum Scripturarum scientiae comparetur. Nam quidquid homo extra
didicerit, si noxium est, ibi damnatur; si utile est, ibi
invenitur. Et cum ibi quisque invenerit omnia quae utiliter alibi
didicit, multo abundantius ibi inveniet ea quae nusquam omnino alibi,
sed in illarum tantummodo Scripturarum mirabili altitudine et mirabili
humilitate discuntur. Hac igitur instructione praeditum cum signa
incognita lectorem non impedierint, mitem et numilem corde, subjugatum
leniter Christo, et oneratum sarcina levi, fundatum et radicatum et
aedificatum in charitate, quem scientia inflare non possit, accedat ad
ambigua signa in Scripturis consideranda et discutienda, de quibus jam
tertio volumine dicere aggrediar, quod Dominus donare dignabitur.
|
|