|
7. Sed multis et multiplicibus obscuritatibus, et ambiguitatibus
decipiuntur qui temere legunt, aliud pro alio sentientes; quibusdam
autem locis quid vel falso suspicentur non inveniunt, ita obscure
quaedam dicta densissimam caliginem obducunt. Quod totum provisum
divinitus esse non dubito, ad edomandam labore superbiam, et
intellectum a fastidio revocandum , cui facile investigata plerumque
vilescunt. Quid enim est, quaeso, quod si quisquam dicat sanctos
esse homines atque perfectos, quorum vita et moribus Christi Ecclesia
de quibuslibet superstitionibus praecidit eos qui ad se veniunt, et
imitatione bonorum sibimet quodammodo incorporat; qui boni fideles et
veri Dei servi, deponentes onera saeculi, ad sanctum Baptismi
lavacrum venerunt, atque inde ascendentes conceptione sancti Spiritus
fructum dant geminae charitatis, id est, Dei et proximi: quid est
ergo quod si haec quisque dicat, minus delectat audientem, quam si ad
eumdem sensum locum illum exponat de Canticis canticorum, ubi dictum
est Ecclesiae, cum tanquam pulchra quaedam femina laudaretur, Dentes
tui sicut grex detonsarum, ascendens de lavacro, quae omnes geminos
creant, et non est sterilis in eis (Cant. IV, 2)? Num aliud
homo discit, quam cum illud planissimis verbis, sine similitudinis
hujus adminiculo audiret? Et tamen nescio quomodo suavius intueor
sanctos, cum eos quasi dentes Ecclesiae video praecidere ab erroribus
homines, atque in ejus corpus, emollita duritia, quasi demorsos
mansosque transferre. Oves etiam jucundissime agnosco detonsas,
oneribus saecularibus tanquam velleribus positis, et ascendentes de
lavacro, id est de Baptismate, creare omnes geminos, id est duo
praecepta dilectionis, et nullam esse ab isto sancto fructu sterilem
video.
8. Sed quare suavius videam, quam si nulla de divinis Libris talis
similitudo promeretur, cum res eadem sit eademque cognitio, difficile
est dicere, et alia quaestio est. Nunc tamen nemo ambigit, et per
similitudines libentius quaeque cognosci, et cum aliqua difficultate
quaesita multo gratius inveniri. Qui enim prorsus non inveniunt quod
quaerunt, fame laborant; qui autem non quaerunt, quia in promptu
habent, fastidio saepe marcescunt: in utroque autem languor cavendus
est. Magnifice igitur et salubriter Spiritus sanctus ita Scripturas
sanctas modificavit, ut locis apertioribus fami occurreret,
obscurioribus autem fastidia detergeret. Nihil enim fere de illis
obscuritatibus eruitur, quod non planissime dictum alibi reperiatur.
|
|