|
9. Ante omnia igitur opus est Dei timore converti ad cognoscendam
ejus voluntatem, quid nobis appetendum fugiendumque praecipiat. Timor
autem iste cogitationem de nostra mortalitate et de futura morte necesse
est incutiat, et quasi clavatis carnibus omnes superbiae motus ligno
crucis affigat. Deinde mitescere opus est pietate, neque contradicere
divinae Scripturae sive intellectae, si aliqua vitia nostra percutit;
sive non intellectae, quasi nos melius sapere meliusque praecipere
possimus: sed cogitare potius et credere id esse melius et verius quod
ibi scriptum est, etiam si lateat, quam id quod nos per nosmetipsos
sapere possumus.
10. Post istos duos gradus timoris atque pietatis ad tertium venitur
scientiae gradum, de quo nunc agere institui. Nam in eo se exercet
omnis divinarum Scripturarum studiosus, nihil in eis aliud inventurus
quam diligendum esse Deum propter Deum, et proximum propter Deum:
et illum quidem ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente diligere;
proximum vero tanquam seipsum (Matth. XXII, 37 et 39), id
est, ut tota proximi, sicut etiam nostri, dilectio referatur in
Deum. De quibus duobus praeceptis, cum de rebus ageremus, libro
superiore tractavimus. Necesse est ergo, ut primo se quisque in
Scripturis inveniat amore hujus saeculi, hoc est, temporalium rerum,
implicatum, longe sejunctum esse a tanto amore Dei et tanto amore
proximi, quantum Scriptura ipsa praescribit. Tum vero ille timor quo
cogitat de judicio Dei, et illa pietas qua non potest nisi credere et
cedere auctoritati sanctorum Librorum, cogit eum seipsum lugere. Nam
ista scientia bonae spei hominem non se jactantem, sed lamentantem
facit: quo affectu impetrat sedulis precibus consolationem divini
adjutorii, ne desperatione frangatur, et esse incipit in quarto
gradu, hoc est fortitudinis, quo esuritur et sititur justitia. Hoc
enim affectu ab omni mortifera jucunditate rerum transeuntium sese
extrahit, et inde se avertens convertit ad dilectionem aeternorum,
incommutabilem scilicet unitatem eamdemque Trinitatem.
11. Quam ubi aspexerit, quantum potest, in longinqua radiantem,
suique aspectus infirmitate sustinere se illam lucem non posse
persenserit; in quinto gradu, hoc est in consilio misericordiae,
purgat animam tumultuantem quodammodo atque obstrepentem sibi de
appetitu inferiorum conceptis sordibus. Hic vero se in dilectione
proximi guaviter exercet, in eaque perficitur; et spe jam plenus atque
integer viribus, cum pervenerit usque ad inimici dilectionem, ascendit
in sextum gradum, ubi jam ipsum oculum purgat, quo videri Deus
potest, quantum potest ab iis qui huic saeculo moriuntur quantum
possunt. Nam in tantum vident, in quantum moriuntur huic saeculo; in
quantum autem huic vivunt, non vident. Et ideo quamvis jam certior,
et non solum tolerabilior, sed etiam jucundior species lucis illius
incipiat apparere; in aenigmate adhuc tamen et per speculum videri
dicitur (I Cor. XIII, 12,), quia magis per fidem quam per
speciem ambulatur, cum in hac vita peregrinamur (II Cor. V, 6,
7), quamvis conversationem habeamus in coelis (Philipp. III,
20.) In hoc autem gradu ita purgat oculum cordis, ut veritati ne
ipsum quidem praeferat aut conferat proximum; ergo nec seipsum, quia
nec illum quem diligit sicut seipsum. Erit ergo iste sanctus tam
simplici corde atque mundato, ut neque hominibus placendi studio
detorqueatur a vero, nec respectu devitandorum quorumlibet incommodorum
suorum, quae adversantur huic vitae. Talis filius ascendit ad
sapientiam, quae ultima et septima est, qua pacatus tranquillusque
perfruitur. Initium enim sapientiae timor Domini (Psal. CX,
10, et Eccli. I, 16). Ab illo enim usque ad ipsam per hos
gradus tenditur, et venitur.
|
|