|
12. Sed nos ad tertium illum gradum considerationem referamus, de
quo disserere quod Dominus suggesserit, atque tractare instituimus.
Erit igitur divinarum Scripturarum solertissimus indagator, qui primo
totas legerit, notasque habuerit, et si nondum intellectu, jam tamen
lectione, duntaxat eas quae appellantur canonicae. Nam caeteras
securius leget fide veritatis instructus, ne praeoccupent imbecillem
animum, et periculosis mendaciis atque phantasmatibus eludentes
praejudicent aliquid contra sanam intelligentiam. In canonicis autem
Scripturis, Ecclesiarum catholicarum quamplurium auctoritatem
sequatur; inter quas sane illae sint, quae apostolicas Sedes habere
et Epistolas accipere meruerunt. Tenebit igitur hunc modum in
Scripturis canonicis, ut eas quae ab omnibus accipiuntur Ecclesiis
catholicis, praeponat eis quas quaedam non accipiunt: in eis vero quae
non accipiuntur ab omnibus, praeponat eas quas plures gravioresque
accipiunt, eis quas pauciores minorisque auctoritatis Ecclesiae
tenent. Si autem alias invenerit a pluribus, alias a gravioribus
haberi, quanquam hoc facile invenire non possit, aequalis tamen
auctoritatis eas habendas puto.
13. Totus autem canon Scripturarum, in quo istam considerationem
versandam dicimus, his libris continetur : Quinque Moyseos, id est
Genesi, Exodo, Levitico, Numeris, Deuteronomio; et uno libro
Jesu Nave, uno Judicum, uno libello qui appellatur Ruth, qui
magis ad Regnorum principium videtur pertinere; deinde quatuor
Regnorum, et duobus Paralipomenon, non consequentibus, sed quasi a
latere adjunctis simulque pergentibus. Haec est historia, quae
sibimet annexa tempora continet, atque ordinem rerum: sunt aliae
tanquam ex diverso ordine, quae neque huic ordini, neque inter se
connectuntur, sicut est Job, et Tobias, et Esther, et Judith,
et Machabaeorum libri duo, et Esdrae duo, qui magis subsequi
videntur ordinatam illam historiam usque ad Regnorum vel Paralipomenon
terminatam: deinde Prophetae, in quibus David unus liber
Psalmorum; et Salomonis tres, Proverbiorum, Cantica canticorum,
et Ecclesiastes. Nam illi duo libri, unus qui Sapientia, et alius
qui Ecclesiasticus inscribitur, de quadam similitudine Salomonis esse
dicuntur: nam Jesus Sirach eos conscripsisse constantissime
perhibetur , qui tamen quoniam in auctoritatem recipi meruerunt, inter
propheticos numerandi sunt. Reliqui sunt eorum libri, qui proprie
Prophetae appellantur, duodecim Prophetarum libri singuli, qui
connexi sibimet, quoniam nunquam sejuncti sunt, pro uno habentur:
quorum Prophetarum nomina sunt haec, Osee, Joel, Amos, Abdias,
Jonas, Michaeas, Nahum, Habacuc, Sophonias, Aggaeus,
Zacharias, Malachias: deinde quatuor Prophetae sunt majorum
voluminum, Isaias, Jeremias, Daniel, Ezechiel. His quadraginta
quatuor libris Testamenti Veteris terminatur auctoritas : Novi
autem, quatuor libris Evangelii, secundum Matthaeum, secundum
Marcum, secundum Lucam, secundum Joannem; quatuordecim Epistolis
Pauli apostoli, ad Romanos, ad Corinthios duabus, ad Galatas, ad
Ephesios, ad Philippenses, ad Thessalonicenses duabus, ad
Colossenses, ad Timotheum duabus, ad Titum, ad Philemonem, ad
Hebraeos; Petri duabus; tribus Joannis; una Judae, et una
Jacobi; Actibus Apostolorum libro uno, et Apocalypsi Joannis
libro uno.
|
|