|
Postquam egit in superiore libro de removenda signorum ignorantia,
transit nunc S. Doctor ad considerationem ambiguitatis, quae cum in
propriis tum in translatis signis occurrit. In propriis quidem ex
interpunctione vocum, ex earum pronuntiatione, ex ancipiti
significatu: quod genus ambiguitatis ex contextu sermonis, et
collatione interpretum, aut ejus linguae unde Scriptura translata est
inspectione resolvi ostendit. In translatis vero signis ambiguitas
contingit, cum ipsa dictio non ad litterae sensum ponitur in
Scripturis: qua de re operosius disputat, traditque regulas quibus
dignoscatur an locutio figurata sit, et si quidem figurata, quo pacto
debeat explicari. Ad extremum ipsius Tichonii septem regulas
singulatim expendit.
|
|