|
13. Sub signo enim servit qui operatur aut veneratur aliquam rem
significantem, nesciens quid significet: qui vero aut operatur, aut
veneratur utile signum divinitus institutum, cujus vim
significationemque intelligit, non hoc veneratur quod videtur et
transit, sed illud potius quo talia cuncta referenda sunt Talis autem
homo spiritualis et liber est, etiam tempore servitutis, quo
carnalibus animis nondum oportet signa illa revelari, quorum jugo
edomandi sunt Tales autem spirituales erant Patriarchae ac
Prophetae, omnesque in populo Israel per quos nobis Spiritus sanctus
ipsa Scripturarum et auxilia et solatia ministravit. Hoc vero tempore
posteaquam resurrectione Domini nostri manifestissimum indicium nostrae
libertatis illuxit, nec eorum quidem signorum, quae jam intelligimus,
operatione gravi onerati sumus; sed quaedam pauca pro multis, eademque
factu facillima, et intellectu augustissima, et observatione
castissima ipse Dominus et apostolica tradidit disciplina: sicuti est
Baptismi sacramentum, et celebratio corporis et sanguinis Domini.
Quae unusquisque cum percipit, quo referantur imbutus agnoscit, ut ea
non carnali servitute, sed spirituali potius libertate veneretur. Ut
autem litteram sequi, et signa pro rebus quae iis significantur
accipere, servilis infirmitatis est; ita inutiliter signa
interpretari, male vagantis erroris est. Qui autem non intelligit
quid significet signum, et tamen signum esse intelligit, nec ipse
premitur servitute. Melius est autem vel premi incognitis, sed
utilibus signis, quam inutiliter ea interpretando, a jugo servitutis
eductam cervicem laqueis erroris inserere.
|
|